monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 371

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 371
Quantitas bipertita est, quod alia discreta est, alia continua: discreta, ut numeri et orationis, continua, ut lineae ac temporis. item alia quantitatis divisio est, quod alia situm quendam partium habet, alia non habet. nam linea situ quodam partium intellegitur, siquidem dici potest, quae pars eius quo loco sit, dextramque ac sinistram videtur habere. at vero numerus aut oratio aut tempus nihil horum habent, quamvis ordinem habere possint, ut sit in his aliquid primum et secundum et ultimum et medium, nihil tamen, quod in loco intellegatur.